라틴어 문장 검색

Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:5)
Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:2)
Asellio Sabino sestertia ducenta donauit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:3)
te, dulcis amice, reuisetcum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
(호라티우스의 첫번째 편지, 075)
'Non hercule miror',aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla'.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1514)
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospespaene macros arsit dum turdos versat in igni.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장49)
at simul assismiscueris elixa, simul conchylia turdis,dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum lenta feret pitvita.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장46)
turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,res ubi magna nitet domino sene;
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장7)
huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)
Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit, an mittere licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 22:1)
Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:2)
Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum vino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION